ARGANTOUARIA

ARGANTOUARIA
ARGANTOUARIA
Α᾿ργαντουαρία, in Sequanis, ponitur a Ptolemaeo, locus clade Alamannicâ et Gratiani victoriâ nobilis, quem apud Argentariam oppid. Galliae XXX. Alamannorum milia bellô extinxiss, Amm. Marcellin. et Aur. Victoris Epitome, docent. In veterib. Notitiis provinciar. et civitatum Galliae nunc civitas Argentariensis, nunc et saepius castrum Argentariense, in provinc. Maxima Sequanorum appellatur: et ad Ecclesiam Rauracensem vel Basillensem pertinuisie videtur. Postea ergo literâ O. sublatâ Argentuaria coepit dici, ac demum sublatâ alterâ literâ Argentaria vocata est, corruptô quidem, sed Latini vocabuli speciem praeferente nomine. Posita erat autem inter Argentoratum, quod Nitardus cum Argentovaria vel Argentuaria male confundit, ac Augustam Rauracorum Basileae proximam: quam ob causam Simlerus et Cluverius eam pro Colmaria habent: Albertus vero Miraeus Horhurg interpretatur. Vide quoque Argentuaria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”